라틴어 문장 검색

horum si nihil impetrarent, et aliquod suum post datam a P. Scipione pacem delictum esset, ipsi potius animadverterent in se.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 237:1)
nunc si voltis deprecari huic seni ne vapulet, remur impetrari posse, plausum si clarum datis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 5, scene 2196)
vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER NONVS AD ATTICVM, letter 15 6:10)
Demus igitur alienis oblectationibus veniam, ut nostris impetremus.
(소 플리니우스, 편지들, 9권, letter 17 4:1)
Tantorum principum comperta concordia, Sarraceni, non ultra vim ferre valentes, pacemque quaerentes, urbem praeterquam regi nemini dare conspirant, eo quod vita et salute membrorum impetrata, ejus fidei se praecipue credebant, ne a Pisanis et Genuensibus foedere violato, armis impeterentur, sicut Ptolemaidenses, et non pacifice ab urbe exirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 26:1)
atque ego censui aps te posse hoc me impetrare, uxor mea, Casina ut uxor mihi daretur;
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 630)
nam si possem ullo modo impetrare ut abiret, ne te abduceret, operam dedi;
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 4, scene 518)
impetrauit ab illo ut iuberet filiam nuptias optare et epistolam daret ad filium.
(세네카, Excerpta Controversiae, book 4, Exul raptae pater.6)
"Qui dat pauperi nonut reficiat viscera indigentis, sed ut removeat tedium impetrantis, et rem perdit et meritum."
(ALBERTANO OF BRESCIA, SERMONES, Sermo I 7:3)
huius autem epistulae non solum ea causa est ut ne quis a me dies intermittatur quin dem ad te litteras sed etiam haec iustior, ut a te impetrarem ut sumeres aliquid temporis quod tibi et quia perexiguo opus est, explicari mihi tuum consilium plane volo, ut penitus intellegam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 12 2:4)
effectum tamen est et ipsius splendore et nostro reliquorumque hospitum studio ut omnia quae vellemus a Caesare impetrarentur, quod intelleges ex iis litteris, quas Caesar ad te dedit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS DECIMVS: AD C. MEMMIVM ET CETEROS, letter 19 1:4)
Itaque rem suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur, obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 9장4)
Dixitque ei rex etiam in secundo die, postquam vino incaluerat: " Quae est petitio tua, Esther, ut detur tibi, et quid vis fieri? Etiamsi dimidiam regni mei partem petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 7장2)
" Porro ipse diligentius obsecrans, ut et mihi certandi cum illis copia daretur, (fidebam namque equo, quem mihi ipse optimum donauerat), nequaquam inpetrare potui.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VI.11)
Dixitque ei rex, postquam vinum biberat: " Quid petis, ut detur tibi, et pro qua re postulas? Etiamsi dimidiam partem regni mei petieris, impetrabis ".
(불가타 성경, 에스테르기, 5장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION